"Bene conscius sum hoc munus secundum suam essentiam spiritualem non solum agendo etloquendo exsequi debere, sed non minus patiendo et orando. Attamen in mundo nostri temporisrapidis mutationibus subiecto et quaestionibus magni ponderis pro vita fidei perturbato ad navemSancti Petri gubernandam et ad annuntiandum Evangelium etiam vigor quidam corporis etanimae necessarius est, qui ultimis mensibus in me modo tali minuitur, ut incapacitatem meamad ministerium mihi commissum bene administrandum agnoscere debeam. Quapropter beneconscius ponderis huius actus plena libertate declaro me ministerio Episcopi Romae, SuccessorisSancti Petri, mihi per manus Cardinalium die 19 aprilis MMV commissum renuntiare ita ut adie 28 februarii MMXIII, hora 29, sedes Romae, sedes Sancti Petri vacet et Conclave adeligendum novum Summum Pontificem ab his quibus competit convocandum esse.
Fratres carissimi, ex toto corde gratias ago vobis pro omni amore et labore, quo mecumpondus ministerii mei portastis et veniam peto pro omnibus defectibus meis. Nunc autemSanctam Dei Ecclesiam curae Summi eius Pastoris, Domini nostri Iesu Christi confidimussanctamque eius Matrem Mariam imploramus, ut patribus Cardinalibus in eligendo novo SummoPontifice materna sua bonitate assistat. Quod ad me attinet etiam in futuro vita orationi dedicataSanctae Ecclesiae Dei toto ex corde servire velim. Ex Aedibus Vaticanis, die 10 mensis februarii MMXIII".
(BENEDICTUS PP XVI)
No comments:
Post a Comment